 |
|
 |
| Product
can go here with brief description |
 |
|
 |
 |
|
|
|
 |
 |
 |
| |
Text
goes here
|
|
| |
Galli
appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus
inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna
flumen, a Belgis Matrona et Sequana diuidit. horum
omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a
cultu atque humanitate prouinciae longissime absunt,
minimeque ad eos mercatores saepe commeant, atque
ea quae ad effeminandos animos pertinent important.
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt, qua de causa
Heluetii quoque reliquos Gallos uirtute praecedunt.
Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. eorum una
pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit
a flumine Rhodano. continetur Garumna flumine Oceano
finibus Belgarum. attingit etiam ab Sequanis et
Heluetiis flumen Rhenum. uergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriumtur. pertinent
ad inferiorem partem fluminis Rheni. Spectant in
septentriones et orientem solem. Aquitania a Garumna
flumine ad Pyrenaeos montes, et eam partem Oceani
quae est ad Hispaniam, pertinet. spectat inter occasum
solis et septentriones. |
|
|
|
|
|